monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 25
HERMAGORAS in hac controversia transit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut eadem res transitus esset, sententia esset, schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod vulnerat, non quod titlllat: *** Ex altera parte transit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? DIOCLES CARYSTIUS illum sensum a Latinis iactatum dixit brevissime, rarissimo genere, quod sententias verbis (duobus) consummat (nec enim paucioribus potest): *** EUCTEMON, levis declamator sed dulcis, dixit nove et amabiliter illum aeque ab omnibus vexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur: ***